- LEGIFERA
- LEGIFERAepitheton Isidis, Gr. Θεσμοφόρος, quod prima fuerit legum inventrix. Ita enim de ill Diod. Sic. l. 1. ubi eam filiam Saturni ex Rhea, Ositidis sororem atque uxorem, et eandem cum Cerere esse scribit: Prima invenit triticum et hordeum, hominibus prius incognita. Leges quoque statuit, quibus iustitia aeque omnibus servaretur, vi atque iniuriâ timore poenae sublatis: qua de causae a Priscis Legifera dictae est. Idem paulo post scribit, Eam a nonnullis Isidem, ab aliis Cererem, Thesmophoram, Iunonem, ab alii alio nomine appellari. Subicit etiam inscriptionem columnae eius, quae talis est: Ego Isis sum Aegypti Regina, a Mercurio erudita. Quae ego legibus statui, nullus solvet etc. Et quia Isis cum Cerere idem Numen, hinc Plutarch. l. adversus Colotem, Δἡμητρα θεσμοφάρον, Cererem legiferam appellat. Virg. Aen. l. 4. v. 58.Legiferae Cereri Phoeboque, patrique Lyaeo.Callimach. in Hymno eius,—— Ω῾ς πολίεςςεν ἐαδότα θέσμια δῶκε,—— Ut urbibus placitas leges daret.Hinc Thesmophoria, festum eius. Serv. ad Aen. l. 4. v. 58. Leges Ceres dicitur adinvenisse: Nam et sacra ipsius Thesmophoria, l. e. Legumlatio, vocantur. Sed hoc ideo fingitur, quia ante inventum frumentum a Cerere homines passim sine lege vagabantur: iam vero feritas interrupta est, postquam ex agrorum discretione nata sunt iura. Thesmophoria autem vocantur legum latio, an quia in aede Cereris incisae fuerint leges etc. Vid Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 22. cum Paralip. thom. Dempsteri ad l. 2. c. 11. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.